2 Corinthians 7:3 Cross References - Vulgate

3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum

Ruth 1:16-17

16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus 17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit

1 Corinthians 4:14-15

14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

2 Corinthians 2:4-5

4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos

2 Corinthians 3:2

2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus

2 Corinthians 6:11-12

11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est 12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

2 Corinthians 7:12

12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo

2 Corinthians 11:11

11 quare quia non diligo vos Deus scit

2 Corinthians 12:15

15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar

2 Corinthians 13:10

10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

Philippians 1:8-9

8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

1 Thessalonians 2:8

8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.