2 Corinthians 11:6 Cross References - Vulgate

6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

1 Corinthians 1:17

17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

1 Corinthians 1:21

21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

1 Corinthians 2:1-3

1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi 2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum 3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

1 Corinthians 2:13

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

2 Corinthians 4:2

2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

2 Corinthians 5:11

11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

2 Corinthians 7:2

2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus

2 Corinthians 10:10

10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

2 Corinthians 12:12

12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus

Ephesians 3:4

4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

2 Peter 3:15-16

15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis 16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.