2 Chronicles 24:2 Cross References - Vulgate

2 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis

2 Kings 12:2

2 fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos

2 Chronicles 24:17-22

17 postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis 18 et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 19 mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant 20 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 21 qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini 22 et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat

2 Chronicles 25:2

2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto

2 Chronicles 26:4-5

4 fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius 5 et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

Psalms 78:36-37

36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

Psalms 106:12-13

12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit 13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

Isaiah 29:13

13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

Mark 4:16-17

16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.