2 Chronicles 12:12 Cross References - Vulgate

12 verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona

Genesis 18:24

24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

1 Kings 14:13

13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam

2 Chronicles 12:6-7

6 consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus 7 cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac

2 Chronicles 19:3

3 sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum

2 Chronicles 33:12-13

12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum 13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

Isaiah 6:13

13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Lamentations 3:22

22 HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius

Lamentations 3:33

33 CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

Lamentations 3:42

42 NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

1 Peter 5:6

6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.