1 Thessalonians 4:3 Cross References - Vulgate

3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

Psalms 40:8

8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Psalms 143:10

10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

Matthew 7:21

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

Matthew 12:50

50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

Matthew 15:19

19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

Mark 3:35

35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

John 4:34

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

John 7:17

17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

John 17:17-19

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est 18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum 19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

Acts 15:20

20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

Acts 15:29

29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

Acts 20:32

32 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 1:29

29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

1 Corinthians 1:30

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

1 Corinthians 5:9-11

9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

1 Corinthians 6:9-11

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

1 Corinthians 6:13-18

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam 15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 17 qui autem adheret Domino unus spiritus est 18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

1 Corinthians 7:2

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

2 Corinthians 12:21

21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

Galatians 5:19

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria

Ephesians 5:3-5

3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

Ephesians 5:17

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

Ephesians 5:26-27

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

Ephesians 6:6

6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

Colossians 1:9

9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

Colossians 3:5

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

Colossians 4:12

12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

1 Thessalonians 4:4

4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

1 Thessalonians 5:18

18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

1 Thessalonians 5:23

23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

2 Thessalonians 2:13

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 10:36

36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem

Hebrews 12:16

16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

Hebrews 13:21

21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen

1 Peter 1:2

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

1 Peter 4:2

2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

1 John 2:17

17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Revelation 22:15

15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.