1 Kings 8:39 Cross References - Vulgate

39 tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

1 Kings 8:32

32 tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam

1 Kings 8:36

36 exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

2 Chronicles 6:30

30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum

Psalms 11:4-5

4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

Psalms 18:20-26

20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes

Psalms 28:4

4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis

Jeremiah 17:10

10 ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

Jeremiah 32:19

19 magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

Ezekiel 18:30

30 idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

John 2:24-25

24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

John 21:17

17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

Acts 1:24

24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

Hebrews 4:12-13

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis 13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

Revelation 22:12

12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.