1 Kings 18:10 Cross References - Vulgate

10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

1 Samuel 29:6

6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places

1 Kings 1:29

29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

1 Kings 2:24

24 et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias

1 Kings 17:1

1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

1 Kings 17:5

5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem

1 Kings 17:9

9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te

1 Kings 17:12

12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

1 Kings 18:15

15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei

Psalms 10:2

2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

Psalms 12:7-8

7 tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum 8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 31:20

20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

Psalms 91:1

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

Jeremiah 26:20-23

20 fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae 21 et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum 22 et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum 23 et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis

Jeremiah 36:26

26 et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

John 8:59

59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.