1 Kings 17:21 Cross References - Vulgate

21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius

2 Kings 4:33-35

33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum 34 et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri 35 at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos

Acts 9:40

40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

Acts 10:10

10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus

Acts 20:10

10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est

Hebrews 11:19

19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.