1 Kings 16:9 Cross References - Vulgate

9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa

Genesis 15:2

2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

Genesis 24:2

2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

Genesis 24:10

10 tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

Genesis 39:4

4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

Genesis 39:9

9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

1 Samuel 25:36-38

36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

2 Samuel 13:28-29

28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes 29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

1 Kings 15:27

27 insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon

1 Kings 18:3

3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde

1 Kings 20:16

16 et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant

2 Kings 9:14

14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae

2 Kings 9:30-33

30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum 32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi 33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam

2 Kings 12:20

20 surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela

2 Kings 15:10

10 coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

2 Kings 15:25

25 coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

2 Kings 15:30

30 coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae

Proverbs 23:29-35

29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Jeremiah 51:57

57 et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius

Daniel 5:1-4

1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem 2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae 3 tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos

Daniel 5:30

30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus

Nahum 1:10

10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

Habakkuk 2:15-16

15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius 16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

Matthew 24:49-51

49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Luke 21:34

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.