1 John 2:3 Cross References - Vulgate

3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

Psalms 119:6

6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

Psalms 119:32

32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

Isaiah 53:11

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

Luke 6:46

46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico

John 14:15

15 si diligitis me mandata mea servate

John 14:21-24

21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris

John 15:10

10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

John 15:14

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

1 Thessalonians 4:1-2

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

Hebrews 5:9

9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

1 John 2:4-6

4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est 5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus 6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare

1 John 3:14

14 nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

1 John 3:19

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra

1 John 3:22-24

22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus 23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit

1 John 4:13

13 in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis

1 John 5:3

3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.