1 John 2:12 Cross References - Vulgate

12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

Psalms 25:11

11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

Psalms 32:1-2

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

Psalms 106:8

8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

Jeremiah 14:7

7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

Luke 5:20

20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

Luke 7:47-50

47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata 49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit 50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Luke 24:47

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

Acts 4:12

12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

Acts 10:43

43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

Acts 13:38

38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari

Romans 4:6-7

6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Ephesians 4:32

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Colossians 1:14

14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

1 John 1:4

4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum

1 John 1:7

7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

1 John 1:9

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

1 John 2:1

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

1 John 2:7

7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis

1 John 2:13-14

13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

1 John 2:21

21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.