1 Corinthians 3:11 Cross References - Vulgate

11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

Isaiah 28:16

16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

Matthew 16:18

18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

Acts 4:11-12

11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

2 Corinthians 11:2-4

2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo 3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini

Galatians 1:7-9

7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi 8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit 9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

Ephesians 2:20

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu

2 Timothy 2:19

19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

1 Peter 2:6-8

6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.