1 Chronicles 8 Cross References - Vulgate

1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium 2 Nuaha quartum et Rapha quintum 3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud 4 Abisue quoque et Neman et Ahoe 5 sed et Gera et Sephuphan et Uram 6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud 8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom 10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis 11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal 12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius 13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth 14 et Haio et Sesac et Ierimoth 15 et Zabadia et Arod et Eder 16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria 17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber 18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal 19 et Iacim et Zechri et Zabdi 20 et Helioenai et Selethai et Helihel 21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei 22 et Iesphan et Heber et Helihel 23 et Abdon et Zechri et Hanan 24 et Anania et Ailam et Anathothia 25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac 26 et Samsari et Sooria et Otholia 27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam 28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem 29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 31 Gedor quoque et Ahio et Zacher 32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz 36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa 37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel 39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

Genesis 25:6

6 filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

Genesis 46:21

21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

Numbers 26:38

38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum 39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum 40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum

Joshua 10:12

12 tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon

Joshua 15:63

63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

Joshua 18:28

28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

Joshua 19:42

42 Selebin et Ahialon et Iethela

Judges 1:21

21 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem

Judges 3:15

15 et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab

Judges 3:20-30

20 ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno 21 extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius 22 tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt 23 Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera 24 per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo 25 expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum 26 Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath 27 et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente 28 qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit 30 humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis

Judges 4:1

1 addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth

Ruth 1:1

1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis

1 Samuel 9:1

1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore

1 Samuel 14:49-51

49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol 50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul 51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

1 Samuel 31:2

2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

2 Samuel 2:8

8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra

2 Samuel 4:4

4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth

2 Samuel 4:12

12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron

2 Samuel 9:6

6 cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus

2 Samuel 9:10

10 operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi

2 Samuel 9:12

12 habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth

2 Samuel 19:24-30

24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace 25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth 26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus 27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi 28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem 29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones 30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam

1 Chronicles 2:25

25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia

1 Chronicles 2:49-50

49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim

1 Chronicles 2:52

52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum

1 Chronicles 2:54

54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai

1 Chronicles 4:4

4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem

1 Chronicles 6:60

60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

1 Chronicles 7:6-12

6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres 7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor 8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor 9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti 10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

1 Chronicles 7:10

10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar 11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes 12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

1 Chronicles 7:12

12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

1 Chronicles 9:35-38

35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

1 Chronicles 9:36-37

36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

1 Chronicles 9:37-37

37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

1 Chronicles 9:37

37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

1 Chronicles 9:38

38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

1 Chronicles 9:41

41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

1 Chronicles 9:42

42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel

1 Chronicles 9:43

43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

1 Chronicles 12:2

2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin

2 Chronicles 14:8

8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

Ezra 2:33

33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque

Nehemiah 6:2

2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

Nehemiah 7:37

37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

Nehemiah 11:1

1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

Nehemiah 11:7-9

7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia 8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo 9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

Nehemiah 11:35

35 et Ono valle Artificum

Psalms 127:3-5

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Psalms 128:3-6

3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum 5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

Acts 13:21

21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.