1 Chronicles 22:19 Cross References - Vulgate

19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini

Deuteronomy 4:29

29 cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae

Deuteronomy 32:46-47

46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

1 Kings 5:3

3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius

1 Kings 8:6

6 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin

1 Kings 8:21

21 et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti

1 Chronicles 16:11

11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper

1 Chronicles 22:7

7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei

1 Chronicles 22:16

16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

2 Chronicles 5:7

7 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin

2 Chronicles 6:11

11 et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel

2 Chronicles 20:3

3 Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda

Psalms 27:4

4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

Isaiah 60:1

1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

Daniel 9:3

3 et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere

Haggai 1:5

5 et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

Acts 11:23

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

Acts 22:16

16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.