1 Chronicles 12:32 Cross References - Vulgate

32 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur

Genesis 49:14

14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos

Esther 1:13

13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum

Proverbs 14:8

8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

Proverbs 24:5

5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

Ecclesiastes 7:19

19 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

Ecclesiastes 9:18

18 melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

Isaiah 22:12-14

12 et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci 13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur 14 et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

Isaiah 33:6

6 et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

Micah 6:9

9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud

Matthew 16:3

3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

Luke 12:56-57

56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis 57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

Ephesians 5:17

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.