Song of Songs 7:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Job 14:15

15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.

Psalms 45:11

11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

Psalms 147:11

Song of Songs 2:16

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

Song of Songs 6:3

3 Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.

Song of Songs 7:5-6

5 Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. 6 Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!

John 17:24

24 { Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.}

Acts 27:23

23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,

1 Corinthians 6:19-20

19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Galatians 2:20

20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.