Ruth 2:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.

2 Kings 8:5

5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.

Esther 6:1-2

1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, 2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.

Matthew 10:29

29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.}

Luke 10:31

31 { Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.}

1 Thessalonians 4:11-12

11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.

2 Thessalonians 3:12

12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.