Romans 4:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.

Joshua 24:2

2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

Habakkuk 2:4

4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.

Zechariah 3:3-4

3 Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. 4 Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.

John 5:24

24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}

John 6:29

29 { Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.}

Acts 13:38-39

38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39 in hoc omnis qui credit, justificatur.

Romans 1:17-18

17 Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. 18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent:

Romans 3:22

22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Romans 3:26-30

26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. 27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

Romans 4:3

3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.

Romans 4:24-5:2

24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,

Romans 5:6-8

6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,

Romans 8:30-34

30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. 31 Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, 34 quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

Romans 10:3

3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

Romans 10:9-10

9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

1 Corinthians 6:9-11

9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

Galatians 2:16-17

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. 17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.

Galatians 3:8-14

8 { Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.} 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 { Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.} 12 { Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.} 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

Philippians 3:9

9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,

1 Timothy 1:13-15

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

Titus 3:3-7

3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.