Romans 2:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

Psalms 135:4

4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.

Isaiah 45:25

25 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]

Isaiah 48:1-2

1 [Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus.

Jeremiah 7:4-10

4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est! 5 Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus; 6 advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis: 7 habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum. 8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: 9 furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis: 10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

Micah 3:11

11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.

Zephaniah 3:11

11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

Matthew 3:9

9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Matthew 8:11-12

11 { Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:} 12 { filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.}

Luke 10:28

28 { Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.}

John 5:45

45 { Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.}

John 7:19

19 { Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?}

John 8:33

33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?

John 8:41

41 { Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.}

John 9:28-29

28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.

Romans 2:23

23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

Romans 2:28-29

28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: 29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Romans 9:4-7

4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: 7 { neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:}

Romans 9:32

32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,

2 Corinthians 11:22

22 Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego.

Galatians 2:15

15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.

Ephesians 2:11

11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:

Philippians 3:3-7

3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6 secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.

Revelation 2:9

9 { Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.}

Revelation 3:1

1 { Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.}

Revelation 3:9

9 { Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.