Romans 1:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:

Leviticus 18:22

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

Psalms 81:11-12

Hosea 4:17-18

17 Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. 18 Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

Matthew 15:14

14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.}

Acts 7:42

42 { Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël?}

Acts 14:16

16 (14:15) qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.

Acts 17:29-30

29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,

Romans 1:26-28

26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

Romans 6:12

12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.

1 Corinthians 6:18

18 Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.

Ephesians 4:18-19

18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.

1 Thessalonians 4:4

4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:

2 Thessalonians 2:10-12

10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

2 Timothy 2:20-22

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.