Romans 13:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.

Deuteronomy 24:14-15

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

Proverbs 3:27-28

27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. 28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.

Matthew 7:12

12 { Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.}

Matthew 22:39-40

39 { Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.} 40 { In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.}

John 13:34

34 { Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.}

Romans 13:7

7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.

Romans 13:10

10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

Galatians 5:14

14 { Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.}

Colossians 3:14

14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:

1 Timothy 1:5

5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

James 2:8

8 { Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.