Romans 10:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 { Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.}

Proverbs 28:1

1 [Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

Isaiah 49:6

6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Isaiah 52:15

15 Iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]

Isaiah 55:4-5

4 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. 5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.

Isaiah 58:1

1 [Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.

Isaiah 65:1-2

1 [Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. 2 Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.

Matthew 20:16

16 { Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.}

Matthew 22:9-10

9 { ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.} 10 { Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.}

Luke 14:23

23 { Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.}

Romans 9:30

30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.

Ephesians 6:19-20

19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

1 John 4:19

19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.