10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus: tempus enim prope est.
Revelation 22:10 Cross References - Clementine_Vulgate
Isaiah 8:16
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
Isaiah 13:6
6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Ezekiel 12:23
23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
Daniel 8:26
26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
Daniel 12:4
4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Daniel 12:9
9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Matthew 10:27
27 { Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.}
Romans 13:12
12 Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
2 Thessalonians 2:3
3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
1 Peter 4:7
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
Revelation 1:3
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
Revelation 5:1
1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
Revelation 10:4
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram: et audivi vocem de cælo dicentem mihi: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
Revelation 22:12-13
Revelation 22:16
16 { Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.}
Revelation 22:20
20 { dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.}