Proverbs 4:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

Psalms 36:4

4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Isaiah 57:20

20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

Micah 2:1

1 [Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

Luke 22:66

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.

John 18:28

28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.

2 Peter 2:14

14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.