Proverbs 3:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.

1 Kings 10:1-9

1 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. 2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo. 3 Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, 5 et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum. 6 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea 7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. 8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.

1 Kings 10:23-24

23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia. 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.

Proverbs 2:4

4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:

Proverbs 4:5-9

5 Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. 6 Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. 7 Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]

Proverbs 8:32-35

32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Proverbs 18:1

1 [Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.

Ecclesiastes 9:15-18

15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. 18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.