Proverbs 29:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

Deuteronomy 8:2-3

2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. 3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

Deuteronomy 8:16

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

2 Chronicles 32:25-26

25 Sed non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. 26 Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.

2 Chronicles 33:10-12

10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt. 11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. 12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.

2 Chronicles 33:23-24

23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. 24 Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.

Job 22:29

29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

Job 40:12

12 (40:7) Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

Proverbs 11:2

2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

Proverbs 15:33

33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]

Proverbs 16:18

18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

Proverbs 18:12

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

Isaiah 2:11-12

11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. 12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur;

Isaiah 57:15

15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

Isaiah 66:2

2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?

Daniel 4:30-37

Daniel 5:20-21

20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: 21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

Matthew 5:3

3 { Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.}

Matthew 18:4

4 { Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.}

Matthew 23:12

12 { Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.}

Luke 14:11

11 { quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.}

Luke 18:14

14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

Acts 12:23

23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.

James 4:6-10

6 { majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.} 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.