Proverbs 23:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.

Judges 16:15

15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.

2 Samuel 13:26-28

26 Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum. 27 Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis. 28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

Psalms 12:2

2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

Psalms 55:21

Proverbs 19:22

22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.

Daniel 11:27

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

Matthew 9:3-4

3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4 { Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?}

Luke 7:39

39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.

Luke 11:37-54

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38 Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39 { Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.} 40 { Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?} 41 { Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.} 42 { Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.} 43 { Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.} 44 { Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.} 45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis. 46 { At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.} 47 { Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.} 48 { Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.} 49 { Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:} 50 { ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,} 51 { a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.} 52 { Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.} 53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, 54 insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.