22 Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.]
Proverbs 16:22 Cross References - Clementine_Vulgate
Proverbs 10:11
11 [Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs 13:14
14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Proverbs 14:27
27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
Proverbs 15:2
2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
Proverbs 15:28
28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Proverbs 18:4
4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
Matthew 15:14
14 { Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.}
Matthew 23:16-26
16 { Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.}
17 { Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?}
18 { Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.}
19 { Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?}
20 { Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.}
21 { Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:}
22 { et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.}
23 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! hæc oportuit facere, et illa non omittere.}
24 { Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.}
25 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!}
26 { Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.}
Luke 6:39-40
John 5:24
24 { Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.}
John 6:63
63 { (6:64) Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.}
John 6:68
68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: