13 [Cor gaudens exhilarat faciem; in mœrore animi dejicitur spiritus.
Proverbs 15:13 Cross References - Clementine_Vulgate
Nehemiah 2:2
2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
Proverbs 12:25
25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
Proverbs 15:15
15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
Proverbs 17:22
22 Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
Proverbs 18:14
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
John 14:1
1 { Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.}
2 Corinthians 1:12
12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
2 Corinthians 2:7
7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
2 Corinthians 7:10
10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.