Proverbs 11:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.

Job 27:13-23

13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt. 16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta: 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas. 21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. 23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]

Psalms 126:5-6

5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] 6

Proverbs 1:18

18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

Proverbs 5:22

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

Proverbs 22:8

8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

Ecclesiastes 10:8

8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.

Isaiah 59:5-8

5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. 6 Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. 7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. 8 Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

Hosea 10:12-13

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. 13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

Galatians 6:8-9

8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

James 3:18

18 Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.