Numbers 6:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

Leviticus 5:6

6 et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.

Leviticus 14:24

24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:

Ezekiel 18:24

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.

Matthew 3:15

15 { Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.}

Matthew 24:13

13 { qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}

John 8:29-31

29 { et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.} 30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31 { Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,}

James 2:10

10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

2 John 1:8

8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.