19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit?
Numbers 23:19 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Samuel 15:29
29 Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.
1 Chronicles 17:17
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
Psalms 89:35
Hosea 11:9
9 Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Micah 7:20
20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
Habakkuk 2:3
3 Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Malachi 3:6
6 Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti.
Luke 21:33
33 { Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.}
Romans 11:29
29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
Titus 1:2
2 in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:
Hebrews 6:18
18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
James 1:17
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.