Micah 6:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.

Leviticus 19:35-36

35 Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.

Deuteronomy 25:13-16

13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: 14 nec erit in domo tua modius major, et minor. 15 Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.

Joshua 7:1

1 Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël.

2 Kings 5:23-24

23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.

Proverbs 10:2

2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.

Proverbs 11:1

1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Proverbs 20:10

10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

Proverbs 20:23

23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

Proverbs 21:6

6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

Jeremiah 5:26-27

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.

Ezekiel 45:9-12

9 Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. 11 Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum. 12 Siclus autem viginti obolos habet: porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.

Hosea 12:7-8

7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. 8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

Amos 3:10

10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.

Amos 8:5-6

5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Habakkuk 2:5-11

5 Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. 6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum ejus, et dicetur: Væ ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? 7 Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. 9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! 10 Cogitasti confusionem domui tuæ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. 11 Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.

Zephaniah 1:9

9 et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

Zechariah 5:3-4

3 Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

James 5:1-4

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.