Matthew 27:28 Cross References - Clementine_Vulgate

28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

Mark 15:17

17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

Luke 23:11

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

John 19:2-5

2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. 3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.