Matthew 11:30 Cross References - Clementine_Vulgate

30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}

Proverbs 3:17

17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.

Micah 6:8

8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

John 16:33

33 { Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.}

Acts 15:10

10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?

Acts 15:28

28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:

2 Corinthians 1:4-5

4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. 5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.

2 Corinthians 4:17

17 Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,

2 Corinthians 12:9-10

9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. 10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.

Galatians 5:1

1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

Galatians 5:18

18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

Philippians 4:13

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

1 John 5:3

3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.