Matthew 10:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 { Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.}

Matthew 2:13

13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.

Matthew 4:12

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:

Matthew 12:14-15

14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:

Matthew 16:28

28 { Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.}

Matthew 23:34

34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:}

Matthew 24:27

27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.}

Matthew 24:30

30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.}

Matthew 24:48

48 { Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:}

Matthew 25:13

13 { Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.}

Matthew 26:64

64 { Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.}

Mark 13:26

26 { Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.}

Luke 4:29-31

29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

Luke 18:8

8 { Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?}

Luke 21:27

27 { et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.}

John 7:1

1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.

John 10:39-42

39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

John 11:53-54

53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

Acts 8:1

1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.

Acts 9:24-25

24 Notæ autem factæ sunt Saulo insidiæ eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. 25 Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

Acts 13:50-51

50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.

Acts 14:6-7

6 intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, 7 (14:6b) et ibi evangelizantes erant.

Acts 14:19-20

19 (14:18) Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 20 (14:19) Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.

Acts 17:10

10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.

Acts 17:14

14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.

Acts 20:1

1 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.