Mark 6:50 Cross References - Clementine_Vulgate

50 { Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.}

Isaiah 43:2

2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.

Matthew 14:27

27 { Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.}

Luke 24:38-41

38 { Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?} 39 { videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.} 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 { Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?}

John 6:19-20

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 { Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.}

John 20:19-20

19 { Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.} 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.