Mark 6:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 { Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.}

Matthew 14:13

13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.

Mark 1:45

45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

Mark 3:7

7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,

Mark 3:20

20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

John 6:1

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.