Mark 4:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Matthew 13:36-43

36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 { Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.} 38 { Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.} 39 { Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.} 40 { Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.} 41 { Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:} 42 { et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.} 43 { Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.}

Matthew 15:15-20

15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. 16 { At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?} 17 { Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?} 18 { Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:} 19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:} 20 { hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.}

Mark 4:10

10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

Mark 7:17-23

17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 { Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:} 19 { quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?} 20 { Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.} 21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,} 22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.} 23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}

Luke 8:9-10

9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. 10 { Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.}

Luke 24:27

27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

Luke 24:44-46

44 { Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.} 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 { et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:}

John 16:25

25 { Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.