8 { Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?}
Mark 2:8 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Chronicles 29:17
17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
Psalms 139:2
Proverbs 15:26
26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
Proverbs 24:9
9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Isaiah 55:7
7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
Ezekiel 38:10
10 [Hæc dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:
Matthew 9:4
4 { Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?}
Mark 7:21
21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,}
Luke 5:22
22 { Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris?}
Luke 6:8
8 { Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.}
Luke 7:39-40
Luke 24:38
38 { Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?}
John 2:24-25
John 6:64
64 { (6:65) Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.}
John 21:17
17 { Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.}
Acts 5:3
3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?
Acts 8:22
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
Hebrews 4:13
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Revelation 2:23
23 { Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,}