Mark 16:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

Matthew 9:15

15 { Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.}

Matthew 24:30

30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.}

Mark 14:72

72 { Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.}

Luke 24:17

17 { Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?}

John 16:6

6 { sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.}

John 16:20-22

20 { Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.} 21 { Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.} 22 { Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.}

John 20:18

18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.