Mark 13:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 { Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,}

Ezekiel 3:17-21

17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.

Ezekiel 33:2-9

2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. 5 Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. 8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

Matthew 16:19

19 { Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.}

Matthew 24:45-47

45 { Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?} 46 { Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.} 47 { Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.}

Matthew 25:14-30

14 { Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.} 15 { Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.} 16 { Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.} 17 { Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.} 18 { Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.} 19 { Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.} 20 { Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.} 21 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.} 22 { Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.} 23 { Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.} 24 { Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:} 25 { et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.} 26 { Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:} 27 { oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.} 28 { Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:} 29 { omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.} 30 { Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.}

Luke 12:36-40

36 { et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.} 37 { Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.} 38 { Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.} 39 { Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.} 40 { Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.}

Luke 19:12-17

12 { Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.} 13 { Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.} 14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.} 15 { Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.} 16 { Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.} 17 { Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.}

John 10:3

3 { Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.}

Acts 20:29-31

29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30 Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

Romans 12:4-8

4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

Romans 13:6

6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

1 Corinthians 3:5-10

5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit. 6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. 7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus. 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. 9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. 10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.

1 Corinthians 12:4-31

4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11 Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. 22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. 24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. 29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? 30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

1 Corinthians 15:58

58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Colossians 3:24

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.

Colossians 4:1

1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

Revelation 3:7

7 { Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.