Luke 3:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,

Genesis 11:24-32

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. 27 Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

Genesis 21:3

3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:

Genesis 25:26

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

Joshua 24:2

2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.

1 Chronicles 1:24-28

24 Sem, Arphaxad, Sale, 25 Heber, Phaleg, Ragau, 26 Serug, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham. 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

1 Chronicles 1:34

34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

Matthew 1:2

2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.

Acts 7:8

8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.