Luke 3:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

John 1:15

15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.

John 1:29

29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

John 1:34

34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.

John 3:29-36

29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui. 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit. 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. 36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Acts 2:40

40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.