Luke 24:37 Cross References - Clementine_Vulgate

37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.

1 Samuel 28:13

13 Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.

Job 4:14-16

14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.

Matthew 14:26-27

26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 { Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.}

Mark 6:49-50

49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50 { Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.}

Luke 16:30

30 { At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.}

Acts 12:15

15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.