Luke 24:31 Cross References - Clementine_Vulgate

31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.

Luke 4:30

30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

Luke 24:16

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

John 8:59

59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

John 20:13-16

13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. 15 { Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.} 16 { Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.