Leviticus 19:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.

Genesis 42:18

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.

Leviticus 19:32

32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.

Leviticus 25:17

17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

Deuteronomy 27:18

18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.

Nehemiah 5:15

15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:

Romans 12:14

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

Romans 14:13

13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.

1 Corinthians 8:8-13

8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. 9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? 11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? 12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

1 Corinthians 10:32

32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:

1 Peter 1:17

17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.

1 Peter 2:17

17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

Revelation 2:14

14 { Sed habeo aversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari:}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.