26 Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris.
Judges 6:26 Cross References - Clementine_Vulgate
2 Samuel 24:18
18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi.
1 Corinthians 14:33
33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
1 Corinthians 14:40
40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.