Judges 5:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.

Genesis 6:17

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.

Genesis 9:9

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:

Exodus 31:6

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

Leviticus 26:28

28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:

Deuteronomy 32:1

1 [Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei.

Deuteronomy 32:3

3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.]

Judges 5:7

7 Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.

1 Kings 18:22

22 Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.

1 Kings 19:10

10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.

1 Kings 19:14

14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.

Ezra 7:21

21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,

Psalms 2:10-12

10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. 11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (2:13) Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]

Psalms 27:6

6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.

Psalms 49:1-2

1 [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 2 Ex Sion species decoris ejus:

Psalms 119:46

Psalms 138:4-5

4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.