27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
Joshua 6:27 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 39:2-3
Genesis 39:21
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Deuteronomy 31:6
6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Joshua 1:5
5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
Joshua 1:9
9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
Joshua 9:1
1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus,
Joshua 9:3
3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai,
Joshua 9:9
9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,
1 Samuel 2:30
30 Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
2 Samuel 7:9
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
Matthew 4:24
24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Matthew 14:1
1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:
Matthew 18:20
20 { Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.}
Matthew 28:20
20 { docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.}
Acts 18:9-10
2 Corinthians 13:14
14 (13:13) Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
2 Timothy 4:17
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
2 Timothy 4:22
22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.